Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

si utrumque tuo ductu auspicioque fieri potest, Hannibale hic victo illic Carthaginem expugna; si altera utra victoria novis consulibus relinquenda est, prior cum maior clariorque, tum causa etiam insequentis fuerit.

nam nunc quidem, praeterquam quod et in Italia et in Africa duos diversos exercitus alere aerarium non potest,

praeterquam quod, unde classes tueamur, unde commeatibus praebendis sufficiamus, nihil reliqui est, quid? periculi tandem quantum adeatur, quem fallit?

P. Licinius in Italia, P. Scipio bellum in Africa geret: quid? si — quod omnes dei omen avertant et dicere etiam reformidat animus, sed quae acciderunt accidere possunt — victor Hannibal ire ad urbem perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fulvium a Capua, arcessemus? quid? quod in Africa quoque Mars communis belli erit?

domus tibi tua, pater patruusque intra triginta dies cum exercitibus caesi documento sint,

ubi per aliquot annos maxumis rebus terra marique gerendis amplissimum nomen apud exteras gentes populi Romani vestraeque familiae fecerant.