Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
rebus quam verbis adsequi malui, ut qui aliorum iudicio mihi comparatus erat, sua mox confessione me sibi praeferret;
nedum ego perfunctus
videlicet ut mihi iam vivendo, non solum rebus gerendis fesso, si huic negata fuerit, Africa provincia decernatur. cum ea gloria, quae parta est, vivendum atque moriendum est.
vincere ego prohibui Hannibalem ut a vobis, quorum vigent nunc vires, etiam vinci posset.
illud te mihi ignoscere, P. Corneli, aequum erit, si, cum in me ipso numquam pluris famam hominum quam rem publicam fecerim, ne tuam quidem gloriam bono publico praeponam;
quamquam, si aut bellum nullum in Italia aut is hostis esset, ex quo victo nihil gloriae quaereretur, qui te in Italia retineret, etsi id bono publico faceret, simul cum bello materiam gloriae tuae isse ereptum videri posset.
cum vero Hannibal hostis incolumi exercitu quartum decimum annum Italiam obsideat, paenitebit te, P. Corneli, gloriae tuae, si hostem eum, qui tot funerum, tot cladium nobis causa fuit, tu consul Italia expuleris et, sicut penes C. Lutatium prioris Punici perpetrati belli titulus fuit, ita penes te huius fuerit?
nisi aut Hamilcar dux est praeferundus aut illud bellum huic, aut victoria illa maior clariorque quam haec — modo contingat, ut te consule vincamus — futura est.
ab Drepanis aut Eryce detraxisse Hamilcarem quam Italia expulisse Poenos atque Hannibalem malis?
ne tu quidem, etsi magis partam quam speratam gloriam amplecteris, Hispania potius quam Italia bello liberata gloriatus fueris.
nondum is est Hannibal, quem non magis timuisse videatur quam contempsisse, qui aliud bellum maluerit.
igitur ad hoc accingeris nec per istos circumitus, ut, cum in Africam traieceris, secuturum te illuc Hannibalem speres potius quam recto hinc itinere, ubi Hannibal est, eo bellum intendis, si egregiam istam palmam belli Punici patrati petis?