Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui cum plurimas hostium vestrorum cepisset in Hispania urbes, ubique ex captorum numero excretos Saguntinos in patriam remisit:

postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis, ut illa gente incolumi stare Saguntum non posset, ita bello adflixit, ut non modo nobis, sed — absit verbo invidia — ne posteris quidem timenda nostris esset.

deletam

471
urbem cernimus eorum, quorum in gratiam Saguntum deleverat Hannibal; vectigal ex agro eorum capimus, quod nobis non fructu iucundius est quam ultione.

ob haec, quibus maiora nec sperare nec optare ab dis poteramus, gratias actum nos decem legatos Saguntinus senatus populusque ad vos misit, simul gratulatum,

quod ita res per hos annos in Hispania atque Italia gessistis, uti Hispaniam non Hibero tenus, sed qua terrarum ultimus finis Oceanus, domitam armis habeatis, Italiae, nisi quatenus vallum castrorum cingit, nihil reliqueritis Poeno.

Iovi optimo maximo, praesidi Capitolinae arcis, non grates tantum ob haec agere iussi sumus, sed donum hoc etiam, si vos permitteretis, coronam auream in Capitolium victoriae ergo ferre.