Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

comitia inde creandis consulibus habuit L. Veturius Philo, centuriaeque ingenti favore P. Scipionem consulem dixerunt;

collega additur ei P. Licinius Crassus pontifex maximus. ceterum comitia maiore quam ulla per id bellum celebrata frequentia proditum memoriae est:

convenerant undique non suffragandi modo, sed etiam spectandi causa P. Scipionis, concurrebantque et domum frequentes et in Capitolium ad immolantem eum, cum centum bubus votis in Hispania sacrificaret, despondebantque animis,

sicut C. Lutatius superius bellum Punicum finisset, ita id, quod instaref, P. Cornelium finiturum atque,

uti Hispania omni Poenos expulisset, sic Italia pulsurum esse, Africamque ei, perinde ac debellatum in Italia foret, provinciam destinabant.

praetoria inde comitia habita. creati duo, qui tum aediles plebis erant, Sp. Lucretius et Cn. Octavius, et ex privatis Cn. Servilius Caepio et L. Aemilius Papus.