Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quattuor victores exercitus in Hispaniam isse, neminem Carthaginiensem in iis terris reliquisse.
ob has res gestas magis temptata est triumphi spes quam petita pertinaciter, quia
senatu misso urbem est ingressus argentique prae se in aerarium tulit decem quattuor milia pondo trecenta quadraginta duo et signati argenti magnum numerum.
comitia inde creandis consulibus habuit L. Veturius Philo, centuriaeque ingenti favore P. Scipionem consulem dixerunt;
collega additur ei P. Licinius Crassus pontifex maximus. ceterum comitia maiore quam ulla per id bellum celebrata frequentia proditum memoriae est:
convenerant undique non suffragandi modo, sed etiam spectandi causa P. Scipionis, concurrebantque et domum frequentes et in Capitolium ad immolantem eum, cum centum bubus votis in Hispania sacrificaret, despondebantque animis,
sicut C. Lutatius superius bellum Punicum finisset, ita id, quod instaref, P. Cornelium finiturum atque,
uti Hispania omni Poenos expulisset, sic Italia pulsurum esse, Africamque ei, perinde ac debellatum in Italia foret, provinciam destinabant.