Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
antea in causa sua fiduciam sibi fuisse nondum experta clementia eius; nunc contra nullam in causa, omnem in misericordia victoris spem repositam habere.
mos vetustus erat Romanis, cum quo
Scipio multis invectus in praesentem absentemque Indibilem verbis, illos quidem merito perisse ipsorum maleficio ait, victuros suo atque populi Romani beneficio.
ceterum se neque arma iis adempturum neque obsides imperaturum — quippe ea pignera timentium rebellionem esse — ; se libera arma relinquere, solutos animos;
neque se in obsides innoxios, sed in ipsos, si defecerint, saeviturum, nec ab inermi, sed ab armato hoste poenas expetiturum. utramque fortunam expertis permittere sese, utrum propitios an iratos habere Romanos mallent.
ita dimissus Mandonius pecunia tantummodo imperata, ex qua stipendium militi praestari posset.