Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ira magis accensa adverso proelio barbaris est, quam imminuti animi. itaque ne perculsi viderentur, prima luce postero die in aciem processere.
non capiebat omnes copias angusta, sicut ante dictum est, valles; duae ferme peditum partes et omnis equitatus in aciem descendit;
quod relicum peditum erat, obliquo constituerunt colle. Scipio, pro se esse loci angustias ratus, et quod in arto pugna Romano aptior quam Hispano militi futura videbatur, et quod in eum locum detracta hostium acies esset, qui non omnem multitudinem eorum caperet, novo etiam consilio adiecit animum:
equitem nec se posse circumdare cornibus in tam angusto spatio, et hosti, quem cum pedite deduxisset, inutilem fore.
itaque imperat Laelio, ut per colles quam occultissimo itinere circumducat equites segregetque, quantum possit, equestrem a pedestri pugnam;
ipse omnia signa peditum in hostes vertit; quattuor cohortes in fronte statuit, quia latius pandere aciem non poterat.
moram pugnandi nullam fecit, ut ipso certamine averteret ab conspectu transeuntium per colles equitum. neque ante circumductos
ita duo diversa proelia erant: duae peditum acies, duo equitatus per longitudinem campi, quia misceri ex genere utroque proelium angustiae non patiebantur, pugnabant.
Hispanorum cum neque pedes equiti nec eques pediti auxilio esset, pedes fiducia equitis temere commissus caederetur, eques circumventus nec peditem a fronte — iam enim stratae pedestres copiae erant — nec ab tergo equitem sustineret, et ipsi, cum diu in orbem sese stantibus equis defendissent, ad unum omnes caesi sunt, nec quisquam peditum equitumve superfuit, qui in valle pugnaverunt.
tertia pars quae in colle ad spectaculum magis tutum quam ad partem pugnae capessendam steterat, et locum et tempus ad fugiendum habuit.
inter eos et reguli ipsi fugerunt, priusquam tota circumveniretur acies inter tumultum elapsi.
castra eodem die Hispanorum praeter ceteram praedam cum tribus ferme milibus hominum capiuntur.
Romani sociique ad mille et ducenti eo proelio ceciderunt, vulnerata amplius tria milia hominum. minus cruenta victoria fuisset, si patentiore campo et ad fugam capessendam facili foret pugnatum.
Indibilis abiectis belli consiliis nihil tutius in adflictis rebus experta fide et clementia Scipionis ratus, Mandonium fratrem ad eum mittit;
qui advolutus genibus fatalem rabiem temporis eius accusat, velut contagione quadam pestifera non Ilergetes modo et Lacetani, sed castra quoque Romana insanierint.
suam quidem et fratris et reliquorum popularium condicionem esse, ut aut, si ita videatur, reddant spiritum P. Scipioni ab eodem illo acceptunm, aut servati bis uni debitam vitam pro eo in perpetuum devoveant.