Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

propelli ad inritandam barbarorum iussisset, velites subsidio misit, a quibus ubi per procursationem coimmissa pugna esset, Laelium cum equitatu impetum ex occulto facere iubet.

mons opportune prominens equitum insidias texit; nec ulla mora pugnae facta est. Hispani in conspecta procul pecora. velites in Hispanos praeda occupatos incurrere.

primo missilibus territavere, deinde missis levibus telis, quae inritare magis quam decernere pugnam poterant, gladios nudant, et conlato pede res coepta geri est;

ancepsque pedestre certamen erat, ni equites supervenissent. neque ex adverso tantum inlati obvios obtrivere, sed circumvecti etiam quidam per infima clivi ab tergo se, ut plerosque intercluderent, obiecerunt, maiorque caedes fuit, quam quantam edere levia per excursiones proelia solent.

ira magis accensa adverso proelio barbaris est, quam imminuti animi. itaque ne perculsi viderentur, prima luce postero die in aciem processere.

non capiebat omnes copias angusta, sicut ante dictum est, valles; duae ferme peditum partes et omnis equitatus in aciem descendit;

quod relicum peditum erat, obliquo constituerunt colle. Scipio, pro se esse loci angustias ratus, et quod in arto pugna Romano aptior quam Hispano militi futura videbatur, et quod in eum locum detracta hostium acies esset, qui non omnem multitudinem eorum caperet, novo etiam consilio adiecit animum: