Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iam fretum intrabat quinqueremis, cum Laelius et ipse in quinqueremi e portu Carteiae sequentibus septem triremibus evectus in Adherbalem ac triremes invehitur, quinqueremem satis credens deprensam rapido in freto in adversum aestum reciprocari non posse.

Poenus in re subita parumper incertus trepidavit, utrum quinqueremem sequeretur, an in hostes rostra converteret.

ipsa cunctatio facultatem detractandae pugnae ademit; enim sub ictu teli erant, et undique instabant hostes. aestus quoque arbitrium moderandi naves ademerat. neque erat navali pugna similis, quippe ubi nihil voluntarium, nihil artis aut consilii esset.

una natura freti aestusque, totius certaminis potens, suis, alienis navibus nequiquam remigio in contrarium tendentes invehebat; et fugientem navem videres vertice retro intortam victoribus inlatam, et sequentem, si in contrarium tractum incidisset maris, fugientis modo sese avertentem.

iam in ipsa pugna haec, cum infesta rostro peteret hostium navem, obliqua ipsa ictum alterius rostri accipiebat; illa, cum transversa obiceretur hosti, repente intorta in proram circumagebatur.

cum inter triremes fortuna regente anceps proelium misceretur, quinqueremis Romana seu pondere tenacior, seu pluribus remorum ordinibus scindentibus vertices cum facilius regeretur, duas triremes suppressit, unius praelata impetu lateris alterius remos detersit;

ceterasque, quas indepta esset, mulcasset, ni cum reliquis quinque navibus Adherbal velis in Africam transmisisset.

461