Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
itaque quod ad universos vos attinet, si erroris paenitet, satis superque poenarum habeo.
Albius Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariae seditionis auctores sanguine luent quod admiserunt; vobis supplicii eorum spectaculum non modo non acerbum sed laetum etiam, si sana mens rediit, debet esse: de nullis enim quam de vobis infestius aut inimicius consuluerunt.”
Vix finem dicendi fecerat cum ex praeparato simul omnium rerum terror oculis auribusque est offusus.
exercitus, qui corona contionem circumdederat, gladiis ad scuta concrepuit;
praeconis audita vox citantis nomina damnatorum in consilio; nudi in medium protrahebantur, et simul omnis apparatus supplicii expromebatur; deligati ad palum virgisque caesi et securi percussi, adeo torpentibus metu qui aderant, ut non modo ferocior vox adversus atrocitatem poenae sed ne gemitus quidem exaudiretur.
tracti inde de medio omnes, purgatoque loco citati milites nominatim apud tribunos militum in verba P. Scipionis iurarunt, stipendiumque ad nomen singulis persolutum est. hunc finem exitumque seditio militum coepta apud Sucronem habuit.
per idem tempus ad Baetim fluvium Hanno, praefectus Magonis, missus a Gadibus cum parva manu Afrorum, mercede Hispanos sollicitando ad quattuor milia iuvenum armavit.