Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

vos cum Mandonio et Indibili et consilia communicastis et arma consociaturi fuistis.

illi, sicut Campani Capuam Tuscis veteribus cultoribus ademptam, Mamertini in Sicilia Messanam, sic Regium habituri perpetuam sedem erant, nec populum Romanum nec socios populi Romani ultro lacessituri bello: —

Sucronemne vos domicilium habituri eratis? ubi si vos decedens confecta provincia imperator relinquerem, deum hominumque fidem implorare debebatis, quod non rediretis ad coniuges liberosque vestros.

sed horum quoque memoriam, sicut patriae meique, eieceritis ex animis vestris; viam consilii scelerati, sed non ad ultimum dementis exsequi volo.

mene vivo et cetero incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, cum quo quattuor imperatores, quattuor exercitus Carthaginiensium fudi, fugavi, Hispania expuli, vos octo milia hominum, minores certe omnes pretii quam Albius et Atrius sunt, quibus vos subiecistis, Hispaniam provinciam populo Romano erepturi eratis?

amolior et amoveo nomen meum;

nihil ultra facile creditam mortem meam a vobis violatus sim — : quid? si ego morerer, mecum expiratura res publica, mecum casurum

458
imperium populi Romani erat? ne istuc optimus maximus sirit, urbem auspicato deis auctoribus in aeternum conditam fragili huic et mortali corpori aequalem esse.