Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis suffragio populi creatis ad homines privatos detulistis, cum eo ipso non contenti, si pro tribunis illos haberetis, fasces imperatoris vestri ad eos, quibus servus, cui imperarent, numquam fuerat, Romanus exercitus detulistis?
in praetorio tetenderunt Albius et Atrius classicum apud eos cecinit, signum ab iis petitum est, sederunt in tribunali P. Scipionis, lictor apparuit, summoto incesserunt, fasces cum securibus praelati sunt.
lapides pluere et fulmina iaci de caelo et insuetos fetus
atque ego, quamquam nullum scelus rationem habet, tamen, ut in re nefaria, quae mens, quod consilium vestrum fuerit, scire velim.
Regium quondam in praesidium missa legio interfectis per scelus principibus civitatis urbem opulentam per decem annos tenuit;
propter quod facinus tota legio, milia hominum quattuor, in foro Romae securi percussi sunt.
sed illi primum non Atrium Umbrum semilixam, nominis etiam abominandi ducem, sed D. Vibellium tribunum militum secuti sunt, nec cum Pyrrho nec cum Samnitibus aut Lucanis, hostibus populi Romani, se coniunxerunt;
vos cum Mandonio et Indibili et consilia communicastis et arma consociaturi fuistis.
illi, sicut Campani Capuam Tuscis veteribus cultoribus ademptam, Mamertini in Sicilia Messanam, sic Regium habituri perpetuam sedem erant, nec populum Romanum nec socios populi Romani ultro lacessituri bello: —
Sucronemne vos domicilium habituri eratis? ubi si vos decedens confecta provincia imperator relinquerem, deum hominumque fidem implorare debebatis, quod non rediretis ad coniuges liberosque vestros.
sed horum quoque memoriam, sicut patriae meique, eieceritis ex animis vestris; viam consilii scelerati, sed non ad ultimum dementis exsequi volo.
mene vivo et cetero incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, cum quo quattuor imperatores, quattuor exercitus Carthaginiensium fudi, fugavi, Hispania expuli, vos octo milia hominum, minores certe omnes pretii quam Albius et Atrius sunt, quibus vos subiecistis, Hispaniam provinciam populo Romano erepturi eratis?
amolior et amoveo nomen meum;
nihil ultra facile creditam mortem meam a vobis violatus sim — : quid? si ego morerer, mecum expiratura res publica, mecum casurum
Flaminio, Paulo, Graccho, Postumio Albino, M. Marcello, T. Quinctio Crispino, Fulvio, Scipionibus meis, tot praeclaris imperatoribus uno bello absumptis superstes est populus Romanus eritque mille aliis nunc ferro nunc morbo morientibus — : meo unius funere elata populi Romani esset res publica?
vos ipsi hic in Hispania patre et patruo meo, duobus imperatoribus, interfectis Septimum Marcium ducem vobis adversus recenti victoria Poenos delegistis. et sic loquor, tamquam sine duce Hispaniae futurae fuerint —
: M. Silanus eodem iure, eodem imperio mecum in provinciam missus, L. Scipio frater meus et C. Laelius legati vindices maiestatis imperii deessent?
utrum exercitus exercitui, an duces ducibus, an dignitas, an causa comparari poterat? quibus si omnibus superiores essetis, arma contra patriam, contra cives vestros ferretis? Africam Italiae, Carthaginem urbi Romanae imperare velletis? quam ob noxam patriae?
Coriolanum quondam damnatio iniusta, miserum et indignum exilium, ut iret ad oppugnandam patriam, impulit; revocavit tamen a publico parricidio privata pietas:
vos qui dolor, quae ira incitavit? stipendiumne diebus paucis imperatore aegro serius numeratur satis digna causa fuit, cur patriae indiceretis bellum, cur ad Ilergetes descisceretis a populo Romano, cur nihil divinarum humanarumve rerum inviolatum vobis esset?