Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
haud procul iam Carthagine aberant, cum ex obviis auditum postero die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanos proficisci non metu modo omni, qui tacitus insidebat animis, liberavit eos, sed laetitiam ingentem fecit, quod magis habituri solum imperatorem quam ipsi futuri in potestate eius essent.
sub occasum solis urbem ingressi sunt exercitumque alterum parantem omnia ad iter viderunt.
excepti sermonibus de industria compositis, laetum opportunumque adventum eorum imperatori esse, quod sub ipsam profectionem alterius exercitus venissent, corpora curant.
ab tribunis sine ullo tumultu auctores
vigilia quarta impedimenta exercitus, cuius simulabatur iter, proficisci coepere; sub lucem signa mota et ad portam retentum agmen custodesque circa omnes portas missi, ne quis urbe egrederetur.
vocati deinde ad contionem qui pridie venerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris, ut ultro territuri succlamationibus, concurrunt.
simul et imperator in tribunal escendit et reducti a portis armati inermi se contioni ab tergo circumfuderunt.
tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum visuros crediderant, vultusque, qualem ne in acie quidem aiebant meminisse.
sedit tacitus paulisper, donec nuntiatum est deductos in forum auctores seditionis et parata omnia esse.
tum silentio per praeconem facto ita coepit: “numquam mihi defuturam orationem, qua exercitum meum adloquerer,