Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sedit tacitus paulisper, donec nuntiatum est deductos in forum auctores seditionis et parata omnia esse.

tum silentio per praeconem facto ita coepit: “numquam mihi defuturam orationem, qua exercitum meum adloquerer,

credidi, non quo verba umquam potius quam res exercuerim, sed quia prope a pueritia in castris habitus adsueram militaribus ingeniis;

apud vos quem ad rodum loquar, nec consilium nec oratio suppeditat, quos ne quo nomine quidem appellare debeam scio.

cives? qui a patria vestra descistis, — an milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis, — hostes? corpora, ora, vestitum, habitum civium adgnosco; facta, dicta, consilia, animos hostium video.

quid enim vos nisi quod Ilergetes et Lacetani, aut optastis aliud aut sperastis? et illi tamen Mandonium atque Indibilem, regiae nobilitatis viros, duces furoris secuti sunt; vos auspicium et imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albium detulistis.

negate vos id omnes fecisse aut factum voluisse, milites; paucorum eum furorem atque amentiam esse; libenter credam negantibus. nec enim ea sunt commissa, quae, vulgata in omnem exercitum, sine piaculis ingentibus expiari

456
possint.