Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
omnia circumspectantes consilia nihil reliqui habebant praeter non tutissimum a malis consiliis receptum, ut
suam seditionem sine vulnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam nec atroci poena dignam, — ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda.
illa dubitatio erat singulaene cohortes an universi ad stipendium petendum irent. inclinavit sententia, quod tutius censebant, universos ire.
per eosdem dies, quibus haec illi consultabant,
consilium de iis Carthagini erat, certabaturque sententiis, utrum in auctores tantum seditionis — erant autem ii numero haud plus quam quinque et triginta — animadverteretur, an plurium supplicio vindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset.
vicit sententia lenior, ut, unde culpa orta esset, ibi poena consisteret; ad multitudinem castigationem satis esse.
consilio dimisso, ut id actum videretur, expeditio adversus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui, qui Carthagine erat, et cibaria dierum aliquot parare iubentur.
tribunis septem, qui et antea Sucronem ad leniendam seditionem ierant, obviam exercitui missis quina nomina principum seditionis edita sunt,
ut eos per idoneos homines benigno vultu ac sermone in hospitium invitatos sopitosque vino vincirent.
haud procul iam Carthagine aberant, cum ex obviis auditum postero die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanos proficisci non metu modo omni, qui tacitus insidebat animis, liberavit eos, sed laetitiam ingentem fecit, quod magis habituri solum imperatorem quam ipsi futuri in potestate eius essent.
sub occasum solis urbem ingressi sunt exercitumque alterum parantem omnia ad iter viderunt.
excepti sermonibus de industria compositis, laetum opportunumque adventum eorum imperatori esse, quod sub ipsam profectionem alterius exercitus venissent, corpora curant.
ab tribunis sine ullo tumultu auctores
vigilia quarta impedimenta exercitus, cuius simulabatur iter, proficisci coepere; sub lucem signa mota et ad portam retentum agmen custodesque circa omnes portas missi, ne quis urbe egrederetur.
vocati deinde ad contionem qui pridie venerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris, ut ultro territuri succlamationibus, concurrunt.