Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quidam quas disceptando controversias finire nequierant aut noluerant pacto inter se, ut victorem res sequeretur, ferro decreverunt.
neque obscuri generis homines, sed clari inlustresque, Corbis et Orsua patrueles fratres, de principatu civitatis, quam Ibem vocabant, ambigentes, ferro se certaturos professi sunt.
Corbis maior aetate erat; Orsuae pater princeps proxime fuerat, a fratre maiore post mortem eius principatu accepto. cum verbis disceptare Scipio vellet ac sedare iras,
negatum id ambo dicere cognatis communibus, nec alium deorum hominumve quam Martem se habituros esse.
robore maior, minor flore aetatis ferox, mortem in certamine, quam ut alter alterius imperio subiceretur, praeoptantes, cum dirimi ab tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui praebuere documentumque, quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset.
maior usu armorum et astu facile stolidas vires minoris superavit. huic gladiatorum spectaculo ludi funebres additi pro copia provinciali et castrensi apparatu.
res interim nihilo minus ab legatis gerebantur. Marcius superato Baete amni, quem incolae Certim appellant, duas opulentas civitates sine certamine in deditionem accepit.