Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum vero apparuit ab ira et ab odio urbem oppugnatam esse. nemo capiendi vivos, nemo patentibus ad direptionem omnibus praedae memor est; trucidant inermes iuxta atque armatos, feminas pariter ac viros; usque ad infantium caedem ira crudelis pervenit.

ignem deinde tectis iniciunt ac diruunt quae incendio absumi nequeunt; adeo vestigia quoque urbis extinguere ac delere memoriam hostium sedis cordi est.

Castulonem inde Scipio exercitum ducit quam urbem non Hispani modo convenae, sed Punici etiam exercitus ex dissipata passim fuga reliquiae tutabantur.

sed adventum Scipionis praevenerat fama cladis Iliturgitanorum, terrorque inde ac desperatio invaserat;

et in diversis causis cum sibi quisque consultum sine alterius respectu vellet, primo tacita suspicio, deinde aperta discordia secessionem inter Carthaginienses atque Hispanos fecit.

his Cerdubelus, propalam deditionis auctor, Himilco Punicis auxiliaribus praeerat;

448
quos urbemque clam fide accepta Cerdubelus Romano prodit.

mitior ea victoria fuit; nec tantundem noxae admissum erat, et aliquantum irae lenierat voluntaria deditio.

Marcius inde in barbaros, si qui perdomiti erant, sub ius dicionemque redigendos missus; Scipio Carthaginem ad vota solvenda deis munusque gladiatorium, quod mortis causa patris patruique paraverat, edendum rediit.