Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
utrumque in hospitium invitat; et quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere ad conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus,
scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium esse, quod conloquendo finiret, aut de re publica sc quicquam cum hoste agere iniussu senatus posse.
illud magno opere tendente rege ne alter hospitum exclusus mensa videretur, ut in animum induceret ad easdem venire epulas, abnuit;
cenatumque simul apud regem est, et eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal, quia ita cordi erat regi, accubuerunt.
tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas, ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit:
mirabilioremque sibi eum virum congresso coram visum prae se ferebat quam bello rebus gestis,
nec dubitare, quin Syphax regnumque eius iam in Romanorum essent potestate: eam artem illi viro ad conciliandos animos esse.