Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
itaque steterunt scutis innixi. iam super cetera elephanti etiam, tumultuoso genere pugnae equitum velitumque et levis armaturae consternati, e cornibus in mediam aciem sese intulerant.
fessi igitur corporibus animisque rettulere pedem, ordines tamen servantes, haud secus quam si imperio ducis cederent integra acie.
sed cum eo ipso
nec facile impetus sustineri posset, quamquam retinebat obsistebatque cedentibus Hasdrubal, ab tergo esse colles tutumque receptum, si modice se reciperent,
clamitans, tamen vincente metu verecundiam, cum proximus quisque hostem caderet, terga extemplo data, atque in fugam sese omnes effuderunt.
ac primo constituere signa in radicibus collium ac revocare in ordines militem coeperant cunctantibus in adversum collem erigere aciem Romanis; deinde, ut inferri inpigre signa viderunt, integrata fuga in castra pavidi compelluntur.
nec procul vallo Romanus aberat, cepissetque tanto impetu castra, ni se ex vehementi sole, qualis inter graves imbre nubes effulget, tanta vis aquae deiecisset, ut vix in castra sua se victores, quosdam etiam religio ceperit ulterius quicquam eo die conandi.
Carthaginienses, quamquam fessos labore ac vulneribus nox imberque ad necessariam quietem vocabat,
tamen, quia metus et periculum cessandi non dabat tempus, prima luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undique circa ex propinquis vallibus congestis augent vallum, munimento sese, quando in armis parum praesidii foret, defensuri.
sed transitio sociorum, fuga ut tutior mora videretur, fecit. principium defectionis ab Attene regulo Turdetanorum factum est:
is cum magna popularium manu transfugit; inde duo munita oppida cum praesidiis tradita a praefectis Romano.
et ne latius inclinatis semel ad defectionem animis serperet res, silentio proximae noctis Hasdrubal castra movet.
Scipio, ut prima luce qui in stationibus erant rettulerunt profectos hostes, praemisso equitatu signa ferri iubet;
adeoque citato agmine ducti sunt, ut, si via recta vestigia sequentes issent, haud dubie adsecuturi fuerint; ducibus est creditum brevius aliud esse iter ad Baetim fluvium, ut transeuntes adgrederentur.
Hasdrubal clauso transitu fluminis ad
eques levisque armatura nunc ab tergo nunc ab lateribus occurrendo fatigabat morabaturque; sed cum ad crebros tumultus signa consisterent
et nunc equestria nunc cum velitibus auxiliisque peditum proelia consererent, supervenerunt legiones.
inde non iam pugna sed trucidatio velut pecorum fieri, donec ipse dux fugae auctor in proximos colles cum sex milibus ferme semermium evasit; ceteri caesi captique.
castra tumultuaria raptim Poeni tumulo editissimo communiverunt atque inde, cum hostis nequiquam subire iniquo ascensu conatus esset, haud difficulter sese tutati sunt.
sed obsidio in loco nudo atque inopi vix in paucos dies tolerabilis erat; itaque transitiones ad hostem fiebant. postremo dux ipse navibus accitis — nec procul inde aberat mare — nocte relicto exercitu Gades perfugit.