Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et primo turmatim abibant nihil propter pavorem festinationemve confusis ordinibus; dein, postquam acrius ultimis incidebat Romanus neque sustineri impetus poterat, nihil iam ordinum memores passim, qua cuique proximum fuit, in fugam effunduntur.

et quamquam eo proelio aliquantum et Romanis aucti et deminuti hostibus animi erant, tamen numquam per aliquot insequentes dies ab excursionibus equitum levisque armaturae cessatum est.

ubi satis temptatae per haec levia certamina vires sunt, prior Hasdrubal in aciem copias eduxit, deinde et Romani processere.

sed utraque acies pro vallo stetit instructa, et cum ab neutris pugna coepta esset, iam die ad occasum inclinante a

439
prius, deinde ab Romano in castra copiae reductae.

hoc idem per dies aliquot factum. prior semper Poenus copias castris educebat, prior fessis stando signum receptui dabat: ab neutra parte procursum telumve missum aut vox ulla orta.

mediam aciem hinc Romani illinc Carthaginienses mixti Afris, cornua socii tenebant — erant autem utrimque Hispani pro cornibus ante Punicam aciem elephanti castellorum procul speciem praebebant.

iam hoc in utrisque castris sermonis erat ita, ut instructi stetissent, pugnaturos, medias acies Romanum Poenumque, quos inter belli causa esset, pari robore animorum armorumque concursuros.

Scipio ubi haec obstinate credi animadvertit, omnia de industria in eum diem, quo pugnaturus erat, mutavit.

tesseram vesperi per castra dedit, ut ante lucem viri equique curati et pransi essent, armatus eques frenatos instratosque teneret equos.

vixdum satis certa luce equitatum omnem cum levi armatura in stationes Punicas immisit; inde confestim ipse cum gravi agmine legionum procedit,

praeter opinionem destinatam suorum hostiumque Romano milite cornibus firmatis, sociis in mediam aciem acceptis.

Hasdrubal clamore equitum excitatus ut ex tabernaculo prosiluit tumultumque ante vallum et trepidationem suorum et procul signa legionum fulgentia plenosque hostium campos vidit, equitatum omnem extemplo in equites emittit;

ipse cum peditum agmine castris egreditur nec ex ordine solito quicquam acie instruenda mutat.

equitum iam diu anceps pugna erat nec ipsa per se decerni poterat, quia pulsis, quod prope in vicem fiebat, in aciem peditum tutus receptus erat;

sed ubi iam plus quingentos passus acies inter sese aberant, signo receptui dato Scipio patefactisque ordinibus equitatum omnem levemque armaturam, in medium acceptam divisamque in partes duas, in subsidiis post cornua locat.

inde, ubi incipiendae iam pugnae tempus erat, Hispanos — ea media

440
acies fuit — presso gradu incedere iubet;