Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eisdem auctoribus conpertum est, cum decem circiter milia ab hoste abessent, bina castra circa viam, qua irent, esse: laeva Celtiberos, novum exercitum, supra novem milia hominum, dextra Punica tenere castra.

ea stationibus, vigiliis, omni iusta militari custodia tuta et firma esse, illa altera soluta neglectaque, ut barbarorum et tironum et minus timentium, quod in sua terra essent.

ea prius adgredienda ratus Silanus signa quam maxime ad laevam iubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis conspiceretur; ipse praemissis speculatoribus citato agmine ad hostem pergit.

tria milia ferme aberat, cum hauddum quisquam hostium senserat; confragosa loca et obsiti virgultis tegebant colles.

ibi in cava valle atque ob id occulta considere militem et cibum capere iubet. interim speculatores transfugarum dicta adfirmantes venerunt.

tum sarcinis in medium coniectis arma Romani capiunt acieque iusta in pugnam vadunt. mille passum aberant, cum ab

423
hoste conspecti sunt, trepidarique repente coeptum; et Mago ex castris citato equo ad primum clamorem et advehitur.

erant in Celtiberorum exercitu quattuor milia scutata et ducenti equites; hanc iustam legonem — et id ferme roboris erat — in prima acie locat, ceteros, levem armaturam, in subsidiis posuit.