Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

fremitus enim inter Latinos sociosque in conciliis ortus, decimum annum dilectibus, stipendiis se exhaustos esse;

quotannis ferme clade magna pugnare; alios in acie occidi, alios morbo absumi; magis perire sibi civem, qui ab Romano miles lectus sit, quam qui ab Poeno captus: quippe ab hoste gratis remitti in patriam, ab Romanis extra Italiam in exilium verius quam in militiam ablegari.

octavum iam ibi annum senescere Cannensem militem, moriturum ante, quam Italia hostis, quippe nunc cum maxime florens viribus, excedat.

si veteres milites non redeant in patriam, novi legantur, brevi neminem superfuturum. itaque, quod propediem res ipsa negatura sit, priusquam ad ultimam solitudinem atque egestatem perveniant, negandum populo Romano esse.

si consentientes in hoc socios videant Romani, profecto de pace cum Carthaginiensibus iungenda cogitaturos; aliter numquam vivo Hannibale sine bello Italiam fore.

haec acta in conciliis. triginta tum coloniae populi Romani erant; ex iis duodecim, cum omnium legationes Romae essent, negaverunt consulibus esse, unde milites pecuniamque darent. eae fuere Ardea, Nepete, Sutrium, Alba, Carseoli, Sora, Suessa,

368
Circei, Setia, Cales, Narnia, Interamna.

nova re consules icti cum absterrere eos a tam detestabili consilio vellent, castigando increpandoque plus quam leniter agendo profecturos rati, eos ausos esse consulibus dicere aiebant,

quod consules ut in senatu pronuntiarent in animum inducere non possent: non enim detrectationem munerum militiae sed apertam a populo Romano esse.

redirent itaque propere in colonias et tamquam integra re, locuti magis quam ausi tantum nefas, cum suis consulerent. admonerent non Campanos neque Tarentinos esse eos sed Romanos; inde oriundos,