Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nihil eae deductae ex insula legiones minuerunt nec viribus nec specie eius provinciae praesidium.

nam cum praeter egregie suppletas duas veteres legiones transfugarum etiam Numidarum equitum peditumque magnam vim haberet, Siculos quoque, qui in exercitu Epicydis aut Poenorum fuerant, belli peritos viros, milites scripsit.

ea externa auxilia cum singulis Romanis legionibus adiunxisset, duorum speciem exercituum

367
servavit: altero Cincium partem insulae, qua regnum Hieronis fuerat, tueri iussit;

altero ipse ceteram insulam tuebatur, divisam quondam Romani Punicique imperii finibus, classe quoque septuaginta navium partita, ut omni ambitu litorum praesidio orae maritumae essent.

ipse cum Muttinis equitatu provinciam peragrabat, ut viseret agros cultaque ab incultis notaret et perinde dominos laudaret castigaretque.