Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tribuni rem inertia flaminum oblitteratam ipsis, non sacerdotio damno fuisse cum aequom censuissent, ne ipso quidem contra tendente praetore magno adsensu patrum plebisque flaminem in senatum introduxerunt, omnibus ita existimantibus, magis sanctitate vitae quam sacerdotii iure eam rem flaminem obtinuisse.

consules priusquam in provincias irent duas urbanas legiones, in supplementum quantum opus erat ceteris exercitibus militum scripserunt.

urbanum veterem exercitum Fulvius consul C. Fulvio Flacco legato — frater hic consulis erat — in Etruriam dedit ducendum et legiones, quae in Etruria erant, Romam deducendas.

et Fabius consul reliquias exercitus Fulviani conquisitas — fuere autem ad quattuor milia trecenti quadraginta quattuor — Q. Maximum filium ducere in Siciliam ad M. Valerium proconsulem iussit atque ab eo duas legiones et triginta quinqueremes accipere.

nihil eae deductae ex insula legiones minuerunt nec viribus nec specie eius provinciae praesidium.

nam cum praeter egregie suppletas duas veteres legiones transfugarum etiam Numidarum equitum peditumque magnam vim haberet, Siculos quoque, qui in exercitu Epicydis aut Poenorum fuerant, belli peritos viros, milites scripsit.

ea externa auxilia cum singulis Romanis legionibus adiunxisset, duorum speciem exercituum

367
servavit: altero Cincium partem insulae, qua regnum Hieronis fuerat, tueri iussit;

altero ipse ceteram insulam tuebatur, divisam quondam Romani Punicique imperii finibus, classe quoque septuaginta navium partita, ut omni ambitu litorum praesidio orae maritumae essent.

ipse cum Muttinis equitatu provinciam peragrabat, ut viseret agros cultaque ab incultis notaret et perinde dominos laudaret castigaretque.