Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
C. Hostilius ab C. Laetorio propraetore provinciam exercitumque, qui tum Arimini erat, acciperet. M. Marcello, quibus consul rem gesserat, legiones decretae. M. Valerio cum L. Cincio —
iis quoque enim prorogatum in Sicilia imperium — Cannensis exercitus datus,
conquisitos eos consules in Siciliam miserunt; additaque eadem militiae ignominia, sub qua Cannenses militabant quique ex praetoris Cn. Fulvi exercitu ob similis iram fugae missi eo ab senatu fuerant.
C. Aurunculeio eaedem in Sardinia legiones, quibus P. Manlius Volso provinciam obtinuerat, decretae.
P. Sulpicio eadem legione eademque classe Macedoniam obtinere iusso prorogatum in annum imperium. triginta quinqueremes ex Sicilia Tarentum ad Q. Fabium consulem mitti iussae;