Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
eumque late depopulatus multis mortalibus cum alia omnis generis praeda captis ad naves redit atque Siciliam tramisit, tertio decumo die, quam profectus inde erat, Lilybaeum revectus.
ex captivis quaestione habita haec comperta consulique Laevino omnia ordine perscripta, ut sciret, quo statu Africae res essent:
quinque milia Numidarum cum Masinissa Galae filio, acerrimo iuvene, Carthagine esse, et alios per totam Africam milites mercede conduci,
qui Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, ut is quam maximo exercitu primo quoque tempore Italiam transgressus iungeret se Hannibali;
eo positam victoriam credere Carthaginienses; classem praeterea ingentem apparari ad Siciliam repetendam, eamque se credere brevi traiecturam.