Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Muttines etiam civis Romanus factus rogatione ab tribuno plebis ex auctoritate patrum ad plebem lata.

dum haec Romae geruntur M. Valerius quinquaginta

361
navibus cum ante lucem ad Africam accessisset, inproviso agrum Uticensem escensionem fecit;

eumque late depopulatus multis mortalibus cum alia omnis generis praeda captis ad naves redit atque Siciliam tramisit, tertio decumo die, quam profectus inde erat, Lilybaeum revectus.

ex captivis quaestione habita haec comperta consulique Laevino omnia ordine perscripta, ut sciret, quo statu Africae res essent:

quinque milia Numidarum cum Masinissa Galae filio, acerrimo iuvene, Carthagine esse, et alios per totam Africam milites mercede conduci,

qui Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, ut is quam maximo exercitu primo quoque tempore Italiam transgressus iungeret se Hannibali;

eo positam victoriam credere Carthaginienses; classem praeterea ingentem apparari ad Siciliam repetendam, eamque se credere brevi traiecturam.

haec recitata a consule ita movere senatum, ut non expectanda comitia consuli censerent, sed dictatore comitiorum habendorum causa dicto extemplo provinciam redeundum.

illa disceptatio tenebat, quod consul Sicilia se M. Valerium Messallam, qui tum classi praeesset, dictatorem dicturum esse aiebat, patres extra Romanum agrum — eum autem Italia terminari — negabant dictatorem dici posse.