Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ita pecorum modo incompositos toto passim campo se fudisse, ut sterni obterique, priusquam instruantur, possint.

nondum Hannibal e castris exierat, cum pugnantium clamorem audivit. itaque excitus tumultu raptim ad hostem copias agit.

iam primos occupaverat equester terror; peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat; incompositi hostes, ut quemque aut pediti aut equiti casus obtulit, ita conserunt manus.

crescit pugna subsidiis et procurrentium ad certamen numero augetur; pugnantisque, quod nisi in vetere exercitu et duci veteri facile est,

inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni cohortium ac manipulorum decurrentium per colles clamor ab tergo auditus metum, ne intercluderentur a castris, iniecisset.

inde pavor incussus et fuga passim fieri coepta est. minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breviorem fugam perculsis fecit. equites enim tergo inhaerebant;

in transversa latera invaserant cohortes secundis collibus via nuda ac facili decurrentes.

tamen supra octo milia hominum occisa, supra septingentos capti; signa militaria novem adempta; elephanti etiam, quorum nullus usus in repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi, duo capti.

circa quingentos Romanorum sociorumque

410
victores ceciderunt. postero die Poenus quievit; Romanus in aciem copiis eductis postquam signa contra efferre vidit, spolia legi caesorum hostium et suorum corpora conlata in unum sepeliri iussit.

inde insequentibus continuis diebus aliquot ita institit portis,