Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
senatus liberam potestatem consulibus fecit et supplendi, unde vellent, et eligendi de omnibus exercitibus, quos vellent, permutandique et ex provinciis, quo e re publica censerent esse, traducendi. ea omnia cum summa concordia consulum acta.
volones in undevicensimam et vicensimam legiones scripti.
magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille, mixtos Numidas Hispanosque, M. Lucretium has copias navibus advexisse;
et sagittariorum funditorumque ad tria milia ex Sicilia C. Mamilium misisse.
auxerunt Romae tumultum litterae ex