Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eo primum, ex quo Hannibal in Italiam venisset, comitium tectum esse memoriae proditum est, et ludos Romanos semel instauratos ab aedilibus curulibus Q. Metello et C. Servilio.

et plebei ludi biduum instaurati a C. Mamilio et M. Caecilio Metello aedilibus plebis; et tria signa ad Cereris eidem dederunt; et epulum fuit ludorum causa. consulatum inde ineunt C. Claudius Nero

et M. Livius iterum. qui quia iam designati provincias sortiti erant, praetores sortiri iusserunt.

C. Hostilio iurisdictio urbana evenit; addita et peregrina, ut tres in provincias exire possent; A. Hostilio Sardinia, C. Mamilio Sicilia, L. Porcio Gallia evenit.

summa legionum trium et viginti ita per provincias divisa: binae consulum essent, quattuor Hispania haberet. binas tres praetores, in Sicilia et Sardinia et Gallia, duas C. Terentius in Etruria,