Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

locum M. Marcelli P. Aelius Paetus augur creatus inauguratusque; et Cn. Cornelius Dolabella rex sacrorum inauguratus est in locum M. Marcii, qui biennio ante mortuus erat.

hoc eodem anno et lustrum conditum est a censoribus P. Sempronio Tuditano et M. Cornelio Cethego.

censa civium capita

403
centum triginta septem milia centum octo, minor aliquanto numerus, quam qui ante bellum fuerat.

eo primum, ex quo Hannibal in Italiam venisset, comitium tectum esse memoriae proditum est, et ludos Romanos semel instauratos ab aedilibus curulibus Q. Metello et C. Servilio.

et plebei ludi biduum instaurati a C. Mamilio et M. Caecilio Metello aedilibus plebis; et tria signa ad Cereris eidem dederunt; et epulum fuit ludorum causa. consulatum inde ineunt C. Claudius Nero

et M. Livius iterum. qui quia iam designati provincias sortiti erant, praetores sortiri iusserunt.

C. Hostilio iurisdictio urbana evenit; addita et peregrina, ut tres in provincias exire possent; A. Hostilio Sardinia, C. Mamilio Sicilia, L. Porcio Gallia evenit.