Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inimicitiae autem nobiles inter eos erant et acerbiores eas indignioresque Livio sua calamitas fecerat, quod spretum se in ea fortuna credebat.

itaque is magis inplacabilis erat et nihil opus esse reconciliatione aiebat: acrius et intentius

402
omnia gesturos timentes, ne crescendi ex se inimico conlegae potestas fieret.

vicit tamen auctoritas senatus ut positis simultatibus communi animo consilioque administrarent rem publicam.

provinciae iis non permixtae regionibus, sicut superioribus annis, sed diversae extremis Italiae finibus, alteri adversus Hannibalem Bruttii et Lucani, alteri Gallia adversus Hasdrubalem, quem iam Alpibus adpropinquare fama erat, decreta.

exercitum e duobus, qui in Gallia quique in Etruria esset, addito urbano, eligeret, mallet, qui Galliam esset sortitus.