Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

L. Veturius et P. Licinius censores eum tonderi et squalorem deponere et in senatum venire fungique aliis publicis muneribus coegerunt.

sed tum quoque aut verbo adsentiebatur aut pedibus in sententiam ibat, donec cognati hominis eum causa M. Livii Macati, cum fama eius ageretur, stantem coegit in senatu sententiam dicere.

ex tanto intervallo auditus convertit ora hominum in se, causamque sermonibus praebuit, indigno iniuriam a populo factam, magnoque id damno fuisse, quod tam gravi bello nec opera nec consilio talis viri usa res publica esset:

C. Neroni neque Q. Fabium neque M. Valerium Laevinum dari conlegam posse, quia duos patricios creari non liceret;

eandem causam in T. Manlio esse, praeterquam quod recusasset delatum consulatum recusaturusque esset. egregium par consulum fore, si M. Livium C. Claudio conlegam adiunxissent.

nec populus mentionem eius rei ortam a patribus est aspernatus. unus rem in civitate is,

cui deferebatur honos, abnuebat,

401
levitatem civitatis accusans: sordidati rei non miseritos candidam togam invito offerre; eodem honores poenasque congeri.

si virum bonum ducerent, quid ita pro malo ac noxio damnassent? si noxium comperissent, quid ita male credito priore consulatu alterum crederent?

haec taliaque arguentem et querentem castigabant patres, et M. Furium memorantes revocatum de exilio patriam pulsam sede sua restituisse; ut parentium saevitiam, sic patriae patiendo ac ferendo leniendam esse.

adnisi omnes cum C. Claudio M. Livium consulem fecerunt.

post diem tertium eius diei praetorum comitia habita. praetores creati L. Porcius Licinus C. Mamilius C. et A. Hostilii Catones. comitiis perfectis ludisque factis dictator et magister equitum magistratu abierunt.

C. Terentius Varro in Etruriam pro praetore missus, ut ex ea provincia C. Hostilius Tarentum ad eum exercitum iret, quem T. Quinctius consul habuerat;