Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
eo die castra quinque milia passuum ab urbe Eliorum posuit. postero die omnes copias ad propinquum Eliorum castellum — Pyrgum vocant — eduxit, quo agrestium multitudinem cum pecoribus metu populationum compulsam audierat.
inconditam inermemque multitudinem primo statim terrore adveniens cepit; compensaveratque ea praeda quod ignominiae ad Elim acceptum fuerat.
dividenti praedam captivosque — fuere autem quattuor milia hominum, pecorumque omnis generis ad viginti milia — nuntius ex Macedonia venit quendam corrupto arcis praesidiique praefecto Lychnidum cepisse, tenere et Dassaretiorum quosdam vicos et Dardanos etiam concire.
omisso igitur Achaico atque Aetolico bello relictis tamen duobus milibus et quingentis omnis generis armatorum cum Menippo et Polyphanta ducibus ad
profectus ab Dymis per Achaiam Boeotiamque et Euboeam decumis castris Demetriadem in Thessaliam pervenit.
ibi alii maiorem adferentes tumultum nuntii occurrunt: Dardanos in Macedoniam effusos Orestidem iam tenere ac descendisse in Argestaeum campum, famamque inter barbaros celebrem esse Philippum occisum.
expeditione ea, qua cum populatoribus agri ad Sicyonem pugnavit, in arborem inlatus impetu equi ad eminentem ramum cornu alterum galeae praefregit;