Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Cycliadas — penes eum summa imperii erat — Achaeique ad Dymas regi occurrere, et Eliorum accensi odio, quod a ceteris Achaeis dissentirent, et infensi Aetolis, quos Romanum quoque adversus se movisse bellum credebant.

profecti ab Dymis coniuncto exercitu transeunt Larisum amnem, qui Elium agrum a Dymaeo dirimit.

primum

398
diem, quo fines hostium ingressi sunt, populando absumpserunt. postero die acie instructa ad urbem accesserunt praemissis equitibus, qui obequitando portis promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum.

ignorabant Sulpicium cum quindecim navibus ab Cyllenen traiecisse et expositis in terram quattuor milibus armatorum silentio noctis, ne conspici agmen posset, intrasse Elim.

itaque inprovisa res ingentem iniecit terrorem, postquam inter Aetolos Eliosque Romana signa atque arma cognovere.