Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ipse ab eo concilio Argos regressus; iam enim Nemeorum adpetebat tempus, quae celebrari volebat praesentia sua.

occupato rege apparatu ludorum et per dies festos licentius quam inter belli tempora remittente

397
animum P. Sulpicius ab Naupacto profectus classem appulit inter Sicyonem et Corinthum, agrumque nobilissimae fertilitatis effuse vastavit.

fama eius rei Philippum ab ludis excivit; raptimque cum equitatu profectus, iussis subsequi peditibus, palatos passim per agros gravesque praeda, ut qui nihil tale metuerent, adortus Romanos compulit ad naves.

classis Romana haudquaquam laeta praeda Naupactum redit. Philippo ludorum quoque, qui reliqui erant, celebritatem quantaecumque, de Romanis tamen, victoriae partae fama auxerat,

laetitiaque ingenti celebrati festi dies, eo magis etiam, quod populariter dempto capitis insigni purpuraque atque alio regio habitu aequaverat ceteris se in speciem, quo nihil gratius est civitatibus liberis;