Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
in quae inexplorato euntes Romani cum incidissent, ad duo milia armatorum caesa, mille et quingenti ferme vivi capti, alii dissupati fuga per agros saltusque Tarentum rediere. tumulus erat silvestris inter Punica
et Romana castra, ab neutris primo occupatus, quia Romani, qualis pars eius, quae vergeret ad hostium castra, esset, ignorabant, Hannibal insidiis quam castris aptiorem eum crediderat.
itaque nocte ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu condiderat, quorum interdiu nemo ab statione movebatur, ne aut arma aut ipsi procul conspicerentur.
fremebant vulgo in castris Romanis occupandum eum tumulum esse et castello firmandum, ne, si occupatus ab Hannibale foret, velut in cervicibus haberent hostem.
movit ea
adsentienti Crispino cum equitibus ducentis viginti, ex quibus quadraginta Fregellani, ceteri Etrusci erant, proficiscuntur;
secuti tribuni militum, M. Marcellus consulis filius et A. Manlius, simul et duo praefecti socium L. Arrenius et M’. Aulius.
immolasse eo die quidam prodidere memoriae consulem Marcellum, et prima hostia caesa iocur sine capite inventum, in secunda omnia conparuisse, quae adsolent, auctum etiam visum in capite; nec id sane haruspici placuisse,
quod secundum trunca et turpia exta nimis laeta apparuissent.
ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas tenebat dimicandi cum Hannibale, ut numquam satis castra castris conlata crederet.