Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

secuti tribuni militum, M. Marcellus consulis filius et A. Manlius, simul et duo praefecti socium L. Arrenius et M’. Aulius.

immolasse eo die quidam prodidere memoriae consulem Marcellum, et prima hostia caesa iocur sine capite inventum, in secunda omnia conparuisse, quae adsolent, auctum etiam visum in capite; nec id sane haruspici placuisse,

quod secundum trunca et turpia exta nimis laeta apparuissent.

ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas tenebat dimicandi cum Hannibale, ut numquam satis castra castris conlata crederet.

tum quoque vallo egrediens signum dedit, ut ad locum miles esset paratus, ut, si collis, in quem speculatum irent, placuisset, vasa colligerent ac sequerentur.