Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et P. Sulpicio, ut eadem classe Macedoniam Graeciamque provinciam haberet, prorogatum in annum imperium est. de duabus, quae ad urbem Romam fuerant, legionibus nihil mutatum.

supplementum quo opus esset, ut scriberent consulibus permissum. una et viginti legionibus eo anno defensum

387
imperium Romanum est.

et P. Licinio Varo praetori urbano negotium datum, ut naves longas triginta veteres reficeret, quae Ostiae erant, et viginti novas naves sociis navalibus conpleret, ut quinquaginta navium classe oram maris vicinam urbi Romanae tueri posset.

C. Calpurnius vetitus ab Arretio movere exercitum, nisi cum successor venisset; idem et Tubulo imperatum, ut inde praecipue caveret, ne qua nova consilia orerentur.

praetores in provincias profecti; consules religio tenebat, quod prodigiis aliquot nuntiatis non facile litabant.