Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
hasdrubalem Gisgonis cum exercitu penitus in abire nec cum Romano manus conserere; Masinissae ex omni equitatu, quod roboris esset, tria milia equitum expleri, eumque vagum per citeriorem Hispaniam sociis opem ferre, hostium oppida atque agros populari. his decretis ad exsequenda quae statuerant duces digressi. haec eo anno in Hispania acta.
Romae fama Scipionis in dies crescere Fabio Tarentum captum astu magis quam virtute gloriae tamen esse,
Fulvi senescere fama, Marcellus etiam adverso rumore esse, superquam quod primo male pugnaverat, quia vagante per Italiam Hannibale media aestate Venusiam in tecta milites abduxisset.
inimicus erat ei C. Publicius Bibulus tribunus plebis. is iam a prima pugna, quae adversa fuerat, adsiduis contionibus invisumque plebei Claudium fecerat et iam de imperio abrogando eius agebat,
cum tamen necessarii Claudi obtinuerunt, ut relicto Venusiae legato Marcellus Romam veniret ad purganda ea, quae inimici obicerent, nec de imperio eius abrogando absente ipso ageretur.