Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Fulvi senescere fama, Marcellus etiam adverso rumore esse, superquam quod primo male pugnaverat, quia vagante per Italiam Hannibale media aestate Venusiam in tecta milites abduxisset.
inimicus erat ei C. Publicius Bibulus tribunus plebis. is iam a prima pugna, quae adversa fuerat, adsiduis contionibus invisumque plebei Claudium fecerat et iam de imperio abrogando eius agebat,
cum tamen necessarii Claudi obtinuerunt, ut relicto Venusiae legato Marcellus Romam veniret ad purganda ea, quae inimici obicerent, nec de imperio eius abrogando absente ipso ageretur.
forte sub idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam et Q. Fulvius consul comitiorum causa Romam venit.
actum de imperio Marcelli in circo Flaminio est ingenti concursu plebisque et omnium ordinum;
accusavitque tribunus plebis non Marcellum modo sed omnem nobilitatem: fraude eorum et cunctatione fieri, ut Hannibal decimum iam
habere fructum imperii prorogati populum Romanum: bis caesum exercitum eius aestiva Venusiae sub tectis agere.
hanc tribuni orationem ita obruit Marcellus commemoratione rerum suarum, ut non rogatio de imperio eius abrogando antiquaretur, sed postero die consulem eum ingenti consensu centuriae omnes crearent.
additur conlega T. Quinctius Crispinus, qui tum praetor erat. postero die praetores creati P. Licinius Crassus Dives pontifex maximus, P. Licinius Varus, Sex. Iulius Caesar, Q. Claudius Flamen.
comitiorum ipsorum diebus sollicita civitas de Etruriae defectione fuit.