Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
cohortesque duas alteram tenere fauces vallis, per quam deferretur amnis, iubet, alteram viam insidere, quae ab urbe per tumuli obliqua in agros ferret. ipse expedites, qui pridie stationes hostium pepulerant, ad levem armaturam infimo stantem supercilio ducit.
per aspreta primum, nihil aliud quam via impediti, iere. deinde, ut sub ictum venerunt, telorum primo omnis generis vis ingens effusa in eos est,
ipsi contra saxa, quae locus strata passim, omnia ferme missilia, praebet, ingerere, non milites solum sed etiam turba calonum inmixta armatis.
ceterum quamquam ascensus difficilis erat, et prope obruebantur telis saxisque, adsuetudine tamen succedendi muros et pertinacia animi subierunt primi.
qui simul cepere aliquid aequi loci, ubi firmo consisterent gradu, levem et concursatorem hostem atque intervallo tutum, cum procul missilibus pugna eluditur, instabilem eundem ad comminus conserendas manus, expulerunt loco et cum caede magna in aciem altiori superstantem tumulo