Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

productae deinde in conspectum iis coniuges liberique gaudio redduntur.

atque eo die in hospitium abducti; postero die foedere accepta fides, ad copias adducendas. isdem deinde castris tendebant, donec ducibus iis ad hostem perventum est.

proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope urbem Baeculam erat. pro castris equitum stationes habebant.

in eas velites antesignanique et qui primi agminis erant, advenientes ex itinere, priusquam castris locum caperent, adeo contemptim impetum fecerunt, ut facile appareret, quid utrique parti animorum esset.

in castra trepida fuga conpulsi equites sunt, signaque Romana portis prope ipsis inlata.

atque illo quidem die inritatis tantum ad certamen animis castra Romani posuerunt.

nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit campo in summo patentem; fluvius ab tergo, ante circaque velut ripa praeceps oram eius omnem cingebat.