Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Fabius quae adferrent vera esse ratus diem, qua accessurus esset Metapontum, constituit litterasque ad principes dedit, quae ad Hannibalem delatae sunt.
enimvero laetus successu fraudis, si ne Fabius quidem dolo invictus fuisset, procul Metaponto insidias ponit.
Fabio auspicanti priusquam egrederetur ab Tarento, aves semel atque iterum non addixerunt; hostia quoque caesa consulenti deos haruspex cavendum a fraude hostili et ab insidiis praedixit.
Metapontini, postquam ad constitutam non venerat diem, remissi, ut cunctantem hortarentur, ac repente conprehensi metu gravioris quaestionis detegunt insidias.
aestatis eius principio, qua haec agebantur,