Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
et ad Q. Fulvium consulem Hirpini et Lucani et traditis praesidiis Hannibalis, quae in urbibus habebant, dediderunt sese, clementerque a consule cum verborum tantum castigatione ob errorem praeteritum accepti.
et Bruttiis similis spes veniae facta est, cum ab iis Vibius et Paccius fratres, longe nobilissimi gentis eius, eandem, quae data Lucanis erat, condicionem deditionis petentes venissent.
Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam vi cepit. ibi ad tria milia hominum capta et ceterae praedae aliquantum.
inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra. naves, quas Laevinus tutandis commeatibus habuerat, partim machinationibus onerat apparatuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique
non eas solum quae remis agerentur, ut alii scalasque ad muros ferrent, alii procul ex navibus vulnerarent moenium propugnatores.
hae naves ut ab aperto mari urbem adgrederentur, instructae parataeque sunt. et erat liberum mare classe Punica, Philippus oppugnare Aetolos pararet, Corcyram tramissa.
in Bruttiis interim oppugnatores sub adventum Hannibalis, ne opprimerentur, in tumulum a praesenti impetu tutum, ad cetera inopem, concessere.