Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et ab navibus, quae ab aperto mari adpulsae erant, clamorque undique cum ingenti tumultu, unde minimum periculi erat, de industria ortus. consul interim silentio continebat suos.

igitur Democrates, qui praefectus antea classis fuerat, forte illo loco praepositus,

377
postquam quieta omnia circa se vidit, alias partes eo tumultu personare, ut captae urbis interdum excitaretur clamor,

veritus, ne inter cunctationem suam consul aliquam vim faceret ac signa inferret, praesidium ad arcem, unde maxime terribilis accidebat sonus, traducit.

Fabius cum et ex temporis spatio et ex silentio ipso, quod, ubi paulo ante strepebant excitantes vocantesque ad arma, inde nulla accidebat vox, deductas custodias sensisset, ferri scalas ad partem muri, qua Bruttiorum cohortem praesidium agitare proditionis conciliator nuntiaverat, iubet.

ea primum captus est murus adiuvantibus recipientibusque Bruttiis, et transcensum in urbem est; inde et proxuma refracta porta, ut frequenti agmine signa inferrentur.

tum clamore sublato sub ortum ferme lucis nullo obvio armato in forum perveniunt, omnesque undique, qui ad arcem portumque pugnabant, in se converterunt.

proelium in aditu fori maiore impetu quam perseverantia commissum est: non animo, non armis, non arte belli, non vigore ac viribus corporis par Romano Tarentinus erat.

igitur pilis tantum coniectis, prius paene, quam consererent manus, terga dederunt, dilapsique per nota urbis itinera in suas amicorumque domos. duo ex ducibus Nico

et Democrates fortiter pugnantes cecidere; Philemenus, qui proditionis ad Hannibalem auctor fuerat, cum citato equo ex proelio avectus esset,

vacuus paulo post equus errans per urbem cognitus, corpus nusquam inventum est: creditum vulgo est in puteum apertum ex equo praecipitasse.