Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
L. Cornelius Lentulus et C. Claudius Nero legati cornibus praeerant; Marcellus mediam aciem hortator testisque praesens firmabat.
ab Hannibale Hispani primam obtinebant frontem, et id roboris in omni exercitu erat.
cum anceps diu pugna esset, Hannibal elephantos in primam aciem induci iussit, si quem inicere ea res tumultum ac pavorem posset.
et prime turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis partim dissupatis terrore, qui circa erant,
nudaverant una parte aciem, latiusque fuga manasset, ni C. Decimius Flavus tribunus militum signo arrepto primi hastati manipulum eius signi sequi se iussisset. duxit, ubi maxime tumultum conglobatae beluae faciebant, pilaque in eas conici iussit.
haesere omnia tela haud difficili ex propinquo in tanta corpora ictu et tam conferta turba. sed ut non omnes vulnerati sunt, ita in quorum tergis infixa stetere pila, ut est genus anceps, in fugam versi etiam integros avertere.
tum iam non unus manipulus, sed pro se
in perturbatam transcursu beluarum aciem signa inferunt Romani pedites et haud magno certamine dissupatos trepidantesque avertunt.
tum in fugientes equitatum inmittit Marcellus, nec ante finis sequendi est factus, quam in castra paventes conpulsi sunt.