Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum in fugientes equitatum inmittit Marcellus, nec ante finis sequendi est factus, quam in castra paventes conpulsi sunt.

nam super alia, quae terrorem trepidationemque facerent, elephanti quoque duo in ipsa porta corruerant, coactique erant milites per fossam vallumque ruere in castra. ibi maxima hostium caedes facta: caesa ad octo milia hominum, quinque elephanti.

nec Romanis incruenta victoria fuit: mille ferme et septingenti de duabus legionibus et sociorum supra mille et trecentos occisi;

vulnerati permulti civium sociorumque. Hannibal nocte proxima castra movit; cupientem insequi Marcellum prohibuit multitudo sauciorum.

speculatores, qui prosequerentur agmen, missi postero die rettulerunt Bruttios Hannibalem petere. isdem ferme diebus