Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
an, si eosdem animos habuissetis, terga vestra vidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti ademisset? adhuc caesis legionibus Romanis gloriabatur; vos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus.”
clamor inde ortus, ut veniam eius diei daret; ubi vellet deinde experiretur militum suorum animos. “ego vero experiar” inquit, “milites, et vos crastino die in aciem educam, ut victores potius quam victi veniam impetretis quam petitis.”
cohortibus, quae signa amiserant, hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum, quorum signa amissa fuerant, destrictis gladiis discinctos destituit; et, ut postero die omnes, equites pedites, armati adessent, edixit.
ita contio dimissa fatentium iure ac merito sese increpitos, neque illo die virum quemquam in acie Romana fuisse praeter unum ducem, cui aut morte satisfaciendum aut egregia victoria esset. postero die armati ornatique ad edictum aderant.
imperator eos conlaudat
edicere iam sese omnibus pugnandum ac vincendum esse et adnitendum singulis universisque, ne prius hesternae fugae quam hodiernae victoriae fama Romam perveniat.
inde cibo corpora firmare iussi, ut, si longior pugna esset, viribus sufficerent. ubi omnia dicta factaque sunt, quibus excita. rentur animi militum, in aciem procedunt.
quod ubi Hannibali nuntiatum est, “cum eo nimirum” inquit “hoste res est, qui nec bonam nec malam ferre fortunam possit! seu vicit, ferociter instat victis; seu victus est,
instaurat cum victoribus certamen.” signa inde canere iussit et copias educit. pugnatum utrimque aliquanto quam pridie acrius est, Poenis ad obtinendum hesternum decus adnitentibus, Romanis ad demendam ignominiam.
sinistra ala ab Romanis et cohortes quae amiserant signa, in prima acie pugnabant, et legio vicensima ab dextro cornu instructa.
L. Cornelius Lentulus et C. Claudius Nero legati cornibus praeerant; Marcellus mediam aciem hortator testisque praesens firmabat.
ab Hannibale Hispani primam obtinebant frontem, et id roboris in omni exercitu erat.
cum anceps diu pugna esset, Hannibal elephantos in primam aciem induci iussit, si quem inicere ea res tumultum ac pavorem posset.
et prime turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis partim dissupatis terrore, qui circa erant,
nudaverant una parte aciem, latiusque fuga manasset, ni C. Decimius Flavus tribunus militum signo arrepto primi hastati manipulum eius signi sequi se iussisset. duxit, ubi maxime tumultum conglobatae beluae faciebant, pilaque in eas conici iussit.
haesere omnia tela haud difficili ex propinquo in tanta corpora ictu et tam conferta turba. sed ut non omnes vulnerati sunt, ita in quorum tergis infixa stetere pila, ut est genus anceps, in fugam versi etiam integros avertere.
tum iam non unus manipulus, sed pro se