Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
edicere iam sese omnibus pugnandum ac vincendum esse et adnitendum singulis universisque, ne prius hesternae fugae quam hodiernae victoriae fama Romam perveniat.
inde cibo corpora firmare iussi, ut, si longior pugna esset, viribus sufficerent. ubi omnia dicta factaque sunt, quibus excita. rentur animi militum, in aciem procedunt.
quod ubi Hannibali nuntiatum est, “cum eo nimirum” inquit “hoste res est, qui nec bonam nec malam ferre fortunam possit! seu vicit, ferociter instat victis; seu victus est,
instaurat cum victoribus certamen.” signa inde canere iussit et copias educit. pugnatum utrimque aliquanto quam pridie acrius est, Poenis ad obtinendum hesternum decus adnitentibus, Romanis ad demendam ignominiam.
sinistra ala ab Romanis et cohortes quae amiserant signa, in prima acie pugnabant, et legio vicensima ab dextro cornu instructa.
L. Cornelius Lentulus et C. Claudius Nero legati cornibus praeerant; Marcellus mediam aciem hortator testisque praesens firmabat.
ab Hannibale Hispani primam obtinebant frontem, et id roboris in omni exercitu erat.
cum anceps diu pugna esset, Hannibal elephantos in primam aciem induci iussit, si quem inicere ea res tumultum ac pavorem posset.
et prime turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis partim dissupatis terrore, qui circa erant,